POMELLATI Equi

POMELLATI Equi
POMELLATI Equi
Pomelles, Gallis dicuntur, qui Latinis olim scutulati; a scutulis seu virgis, quibus distincti sunt. Isidor. Scutulatus vocatus, propter orbes, quos habet. Sic Strabo ῥαβδωτοὺς, virgatos facit hinnuleos, qui sparsam albô pellem habent; cuiusmodi hinnulorum maculis similes esse etiam dicit camelopardalium maculas, quas similiter appellat ῥαβδωτοὺς, l. 16. Sed hae maculae oblongae ac segmentis similes: potius huc quadrent maculae orbiculares et oculeae pardi, quae et oculi Plinio, l. 8. c. 17. dicuntur, Solino, c. 27. orbiculi et oculati circuli. Ο᾿πωπὰς quoque vocat mellitissimus Oppianus Κυνηγ. l. 3. et σφραγῖδας, l. 1. quô nomine in vestibus dici rotundas notas sive clavos acu textos supra diximus. Idem ὀπωρινὰ vocavit, quod fructuum, qui aurumnô proveniunt, pomorum inprimis, orbicularem figuram referant, Κυνηγ l. 4. de pardis,
———— Κατέγραψεν δ᾿ ἐπὶ νώτου
Ρ῾ινὸν ὀπωρινοῖςι.
Unde omnino Gallorum pomellatum, quâ voce indigitant, quidquid huIucscemodi orbiculis pictum est ac veluti pomulis variatum. Proprie vero virgata et scutulata Gallorum saga Veter. quae pluribus virgis h. e. viis transversim decussatimque ductis erant distincta, unde multae in medio quadratae notae relinquebantur, quales in retibus acreticulatis operibus apparent. Salmas. ad Vopisc. in Garino, c. 20. Interim sicut de plumato seu plumario opere supra diximus, ita, virgatum et scutulatum, quibuslibet etiam maculis variatum prisci dixêre, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • EQUUS — I. EQUUS cum robore, rum celeritate, commendatur, unde adeo multiplex eius in vita usus. Celeritatis inprimis magnum argumentum est, quod intra 24. horas, secundum Arabes, iter expediunt centenorum millium, ut est apud Ludov. Romanum Navigat. l.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”